Stelle Sisara cum exercitu suo et curribu...; (Commentaria in librum Iudicum (780 - 856), Lib. 1, Cap. 13, Col. 1138 (lin. 3)) [3939]

Basic Information
Keywords
ID 3939
Text Commentaria in librum Iudicum (780 - 856) Hrabanus Maurus
Quotation Sisara cum exercitu suo et curribus ferreis quibus impugnat populum Dei, superatus est; quod ita futurum prophetia praececinit per Debboram, et posteaquam in manu mulieris facta victoria est, canticum istud Debbora, velut victoriae ipsius laudem, cecinisse perscribitur. Verum si meminimus eorum quae in superioribus dicta sunt secundum mysticam formam, quae est figura Debborae, quae etiam Barach, quid imaginis teneat Jael mulier, quae adversarium populi Dei sola dejecit, quae etiam imago sit Sisarae ipsius qui a muliere alienigena ligni virtute prostratus est, intelligimus haec omnia sacramenta esse, quae in novissimis temporibus et in fine saeculi per Ecclesiam consummantur, et in cantico hoc, velut epinicia ejus, id est, victoriae laudem esse descriptam: illius scilicet temporis, cum novissima inimica destruetur mors; tunc enim exsultabit Debbora, id est, illustrabitur gloria prophetiae, quia quae praedixit impleta sunt. Tunc Jael, id est, Ecclesia hostem communem omnium superabit, et posteaquam plenitudo gentium introierit, tunc et Barach, id est, reliquus Israel, salvus fiet, et in societatem victoriae recipietur (Rom. XI).
Translation
Quotation source Lib. 1, Cap. 13, Col. 1138 (lin. 3)
Associated use case(s)
Comment