Stelle Sampson divina promissione generat...; (Commentaria in librum Iudicum (780 - 856), Lib. 2, Cap. 19, Col. 1194 (lin. 56)) [3943]

Basic Information
Keywords
ID 3943
Text Commentaria in librum Iudicum (780 - 856) Hrabanus Maurus
Quotation Sampson divina promissione generatur, spiritum comitantem habebat. Sic enim legimus quia benedixit eum Dominus, et coepit spiritus Domini comitari cum eo in castra; et ideo futurum praevidens sacramentum, ex alienigenis poscebat uxorem, quod pater ejus ac mater ut scriptum est, ignorabant, quoniam a Domino est, meritoque fortior caeteris habebatur, quia eum spiritus Domini dirigebat, quo duce solus nunc alienigenarum fugabat populos, nunc leonem, fortitudine insuperabilis, discerptum manibus dividebat.
Translation
Quotation source Lib. 2, Cap. 19, Col. 1194 (lin. 56)
Associated use case(s)
Comment