Stelle Sed hinc potius intelligitur permi...; (Enarratio super Deuteronomium (822 - 829), Lib. 2, Cap. 17, Col. 904 (lin. 9)) [3948]

Basic Information
Keywords
ID 3948
Text Enarratio super Deuteronomium (822 - 829) Hrabanus Maurus
Quotation Sed hinc potius intelligitur permissum fuisse regibus, ut plures haberent quam unam. Multiplicare enim prohibiti sunt; quae prohibitio non habet transgressionem, si paucae fuerint, sicut David fuerunt, non autem multae sicut Salomon: quamvis cum addidit, "ut non discedat cor ejus," hoc magis videtur praecepisse, ne multiplicando perveniat ad alienigenas feminas, per quas factum est in Salomone, ut discederet cor ejus a Deo.
Translation
Quotation source Lib. 2, Cap. 17, Col. 904 (lin. 9)
Associated use case(s)
Comment