Quotation |
Nuper sub Caesare Augusto Iudaea subiecta Romanis, quando in toto orbe est celebrata descriptio,
stipendiaria facta fuerat, et erat in populo magna seditio, dicentibus aliis pro securitate et quiete, quia
Roma pro omnibus militaret, debere tributa persolui; Pharisaeis uero, qui sibi plaudebant in iustitia, e contrario nitentibus non debere populum Dei, qui decimas solueret et primitiua daret et cetera quae in
lege scripta sunt, humanis legibus subiacere.
Caesar Augustus Herodem, filium Antipatri, alienigenam et proselitum regem Iudaeis constituerat, ut
tributis praeesset et Romano pareret imperio. |