Stelle Qui enim initium fecit hoc attrect...; (Expositiones in Leuiticum (822 - 829), Lib. 5, Cap. 7, Col. 430 (lin. 42)) [3958]

Basic Information
Keywords
ID 3958
Text Expositiones in Leuiticum (822 - 829) Hrabanus Maurus
Quotation Qui enim initium fecit hoc attrectandi et prohibitus est, nihil differet ab eo qui complevit. Sed et utriusque poena perditio de populo est, ita ut non possit ultra hic in populo degere, neque de circumcisione gloriari neque de genere Abraham semetipsum ornare, aut Israelita dici, sed inter praeputium habentes et alienigenas constituatur: hoc est disperdi quempiam de populo suo. Sed etiam illud prae omnibus notari oportet, quod non solum eos qui ex filiis Israel sunt, haec praecepit custodire, sed cum ipsos et proselytos, sive advenas qui peregrinantur inter eos, id est, gentiles; hi enim non eis conjuncti sunt, sed apud eos sunt, quia apud eos quidem sumus, ut pote legem eorum et prophetas, et promissam eis haereditatem habentes, adhaeremus autem non ipsis sed Deo.
Translation
Quotation source Lib. 5, Cap. 7, Col. 430 (lin. 42)
Associated use case(s)
Comment