Quotation |
Sequitur: Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de his quae sanctificata sunt et de primitiis
non vescetur; sin autem vidua vel repudiata absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui, sicut
puella consueverat, aletur cibo patris sui.
Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem. Quod autem nostra translatio habet, Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit homini
alienigenae, non nobis sufficit in fide nutriri Christi, sed et permanere, et crescere in ea, et nulli
alienigenarum, id est, alterius a Deo dogmatis, aut alterius legis vel actionis commisceri; nec quia de
patribus sumus fidelibus, ideo jam in sanctis praesumamus, nisi et ipsi fideles persistamus. propterea
filia intelligibilis sacerdotis, id est, anima omnis regenerata ab eo per baptisma.
Si vero alienigenae conjuncta fuerit, quae ad alienigenas, verbi gratia, Judaeos, paganos, aut
haereticos pertinent agens, et societatem eorum amplectens, primitias sanctificatorum, id est, corpore
mystico non vescetur.
Sin vero filia sacerdotis effecta per eam quae dicta est regenerationem, alienigenae conjuncta fuerit,
haereticum quid agens vel Judaicum vel gentile, et vidua facta fuerit vel repudiata, relinquens errorem
funditus et quodammodo sepeliens illum, et ab iniqua semetipsam absolvens commistione, reversa
fuerit in domum suam paternam, id est, Ecclesiam, et secundum juventutem suam, in qua fervebat
cum sacris dogmatibus fidei nutriebatur, juvenescens virtutibus et virago ab illis appellata, de quibus
Dei Spiritus ad Christum in Canticis dicebat: Unguentum effusum est nomen tuum, propterea
adolescentulae dilexerunt te (Cant. I), de panibus patris sui, id est, Christi comedat, si enim matrem
Ecclesiam unusquisque nostrum, et patrem Christum habet. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem, id est, qui aliena Christo et legibus ejus et
gloriae agit. |