Quotation |
Mea enim est, inquit, terra, unde secundum meum praeceptum ea uti debeatis.
Atque ut ostenderet suam esse non ipsorum, quid ipsi in ea essent, consequenter adjunxit dicens:
Propter quod proselyti et incolae vos estis ante me, hoc est, quamvis proselyti, id est, advenae sint
vobis, quae ex alienigenis adjunguntur genti vestrae, ut incolae, id est, non in terra propria manentes:
tamen etiam vos omnes ante me advenae estis et incolae.
Hoc Deus dicit, sive Israelitis, quod aliarum gentium terram quas expulit, eis dederit; sive omni
homini, quoniam ante Deum qui semper manet, et sicut scriptum est, coelum et terram implet, utique
praesentia sua, omnis homo advena est nascendo, et incola vivendo, quoniam compellitur migrare
moriendo. |