Stelle Timotheo quoque scribit ut exemplu...; (Expositiones in librum Numerorum (822 - 829), Lib. 1, Cap. 2, Col. 600 (lin. 2)) [3972]

Basic Information
Keywords
ID 3972
Text Expositiones in librum Numerorum (822 - 829) Hrabanus Maurus
Quotation Timotheo quoque scribit ut exemplum sit fidelibus, in verbo, in conversatione, in charitate, in fide et castitate (I Tim. IV). Non enim decet ut qui superior est caeteris gradu, inferior sit bonorum operum gestu. (Ex Augustino.) Quod ait de tabernaculo distringendo, levando, erigendo, Quisquis extraneorum accesserit, occidetur, sive ut in LXX habetur, et alienigena qui accesserit, moriatur; hic alienigena intelligendus est etiam ex illis filiis Israel qui non de illa tribu fuerant quam tabernaculo servire praecepit, id est, qui non fuerit de tribu Levi. Mirum hoc quomodo abusive alienigena dicitur, quod magis alterius generis hominem significat, id est, ἀλλογενὴς, et non magis ἀλλόφυλος, quod significat alterius tribus hominem quo nomine magis utitur Scriptura in aliarum gentium hominibus, ut allophyli appellentur, quasi aliarum tribuum homines.
Translation
Quotation source Lib. 1, Cap. 2, Col. 600 (lin. 2)
Associated use case(s)
Comment