Keywords |
|
ID |
3984 |
Text |
De uanitate rerum mundanarum (1115 - 1141) Hugh of Saint Victor |
Quotation |
Tamen si diligenter statum uniuersitatis attendimus, non minus aduentum illius ex regno gentium quam Iudeorum intelligi posse manifesta ratione inuenimus.
Quia enim ille et Iudeorum regnum quasi suum uendicare et gentium regnum quasi contrarium
expugnare et sibi subiicere uenit, iccirco et in Iudea alienigenam regnantem et in gentibus collectis
quasi in unum uiribus regnum stabile ac robustum inuenire uoluit. |
Translation |
|
Quotation source |
Lib. 4 (p. 191, lin. 1414) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|