Quotation |
Aut enim prauae sunt et omnino illum repellunt, et 'faciunt' ut nullomodo 'participetur' neque
'distribuatur ad earum reformationem', aut dissimiliter bonae sunt, et differenter eum suscipiunt.
Sequitur: DEINDE, QVIA ET ALIIS GENTIBVS, EX QVIBVS ET NOS RESPEXIMVS IN ILLVD
OMNIBVS PARATVM IN TRADITIONEM ET APERTVM DIVINI LVMINIS ET MAGNVM ET
COPIOSVM PELAGVS, NON ALIENIGENAE QVIDAM IMPERABANT DII, VNVM AVTEM
OMNIVM PRINCIPIVM, ET AD IPSVM REDVXERVNT SEQVENTES, SECVNDVM
VNAMQVAMQVE GENTEM SACERDOTIO FVNGENTES ANGELI.
Ac si diceret: Quod gentibus boni angeli prelati fuerint, non solum ex eo probari potest quod
Altissimus terminos populorum constituisse dicitur iuxta numerum angelorum Dei, sed ex eo etiam
quod ipsis 'gentibus non alienigenae dii' ab initio 'imperabant', sed unus Deus. |