Stelle Sic dimissae, vagae et perfugae hu...; (Adversus simoniacos libri tres (1050 - 1060), Lib. 2, Cap. 23 (p. 167, lin. 36)) [3991]

Basic Information
Keywords
ID 3991
Text Adversus simoniacos libri tres (1050 - 1060) Humbert of Silva Candida
Quotation Sic dimissae, vagae et perfugae huc illucque discurrunt, quia exardescente in brevi ira Dei de via iusta perierunt. Demum arva Philistiim ingressae omnia victualia gentis adulterae et alienigenae secum concremavere, quia procul dubio consentientes adulterari uxorem Christi igne iusti iudicii eius, quem in fine suo hereses tamquam in caudis advehunt, quicquid boni habebant, amittunt. Unde et Philistiim interpretantur ore vel poculo corruentes, ut subaudiatur 'suo' vel 'alieno'. Sive enim alienigenae, pagani scilicet, seu vicini eorum vecordes et male viventes christiani ore alieno corruunt, quandocumque doctrinis hereticorum, quae utique sunt doemoniorum, credunt, sicut miseri Gothi, quorum alii a paganismo, alii a a catholica fide ad Arrianam heresim per imperatorem Valentem et Eudoxium Constantinopolitanum transierunt.
Translation
Quotation source Lib. 2, Cap. 23 (p. 167, lin. 36)
Associated use case(s)
Comment