Stelle si ergo ille uniuersis regnis terr...; (De institutis coenobiorum et de octo principalium vitiorum remediis (419 - 426), Praef. Par. 2 (p. 3, lin. 10)) [4004]

Basic Information
Keywords
ID 4004
Text De institutis coenobiorum et de octo principalium vitiorum remediis (419 - 426) John Cassian
Quotation si ergo ille uniuersis regnis terrae sublimior principatus et Israhelitici generis nobilior excellentiorque progenies illaque sapientia diuinitus inspirata, quae cunctorum Orientalium et Aegyptiorum disciplinas et instituta superabat, nequaquam pauperis atque alienigenae uiri consilium dedignatur, recte etiam tu his eruditus exemplis, beatissime papa Castor, uerum ac rationabile deo templum non lapidibus insensibilibus, sed sanctorum uirorum congregatione, nec temporale et corruptibile, sed aeternum atque inexpugnabile aedificare disponens, uasa etiam pretiosissima domino cupiens consecrare non muto auri metallo argentiue conflata, quae post rex Babylonius capta concubinarum suarum ac principum deputet uoluptati, sed animabus sanctis, quae innocentiae, iustitiae et castitatis integritate fulgentes regem Christum in semet ipsis circumferant commorantem, egenum me omni que ex parte pauperrimum ad communionem tanti operis dignaris accersire.
Translation
Quotation source Praef. Par. 2 (p. 3, lin. 10)
Associated use case(s)
Comment