Quotation |
Inter Iudaeam et Galileam Samaria constituta est, hoc est: inter legem litterae, quae significatur per
Iudaeam, et aeternas diuinas leges circa deum reuolutas, quarum figuram gerit Galilea, lex naturalis in
medio constituta est.
Quoniam igitur Christus primo quidem ex lege litterae fundamenta suae sumpsit ecclesiae, oportebat
eum transire per gentes sub lege naturae constitutas, ut ex eis similiter in structuram, quam ceperat,
electos per fidem lapides uocaret - Samaria quippe ab alienigenis, hoc est ab his qui et legali littera,
quae soli carnali Israhel imposita, et naturali lege usi sunt seu abusi, possessa est - ut cum uniuersali
ecclesia, et ab iudaeis et a gentibus collecta et aedificata, ipse fabricator in Galileam aeternae
beatitudinis rediret.
Quod autem Galilea aeternam uitam significet, non solum ex interpretatione potest conici, uerum
etiam ex diuinis gestis quae in ea peracta sunt. |