Quotation |
DEINDE QVIA ET ALIIS GENTIBVS, EX QVIBVS ET NOS RESPEXIMVS IN ILLVD OMNIBVS
PARATVM IN TRADITIONEM ET APERTVM DIVINI LVMINIS ET MAGNVM ET COPIOSVM
PELAGVS, NON ALIENIGENE QVIDAM IMPERABANT DII.
Quoniam statuit excelsus terminos gentium secundum numerum angelorum Dei, et quoniam Michael
principem Hebreorum esse scriptura testatur, deinde, hoc est hac de causa, datur intelligi quia non
alienigene quidam imperabant dii et aliis gentibus, ex quibus et nos respeximus, hoc est credidimus
in illud apertum et magnum et copiosum pelagus paratum omnibus in traditionem. |