Quotation |
et accepit ioas rex iuda omnia
sancta, quae sanctificauit iosaphat et ioram et ochozias patres eius reges iuda, et sancta sua et omne
aurum quod inuentum est in thesauris domus domini et in domu regis, et misit hazaeli regi syriae.
Huic ergo, qui templum dei spoliauit et omnia intus posita dona corrasit ac misit ea uiro alienigenae
impio atque sacrilego, quod propheta dauid beatitudinis apicem contulisset, talis ergo historiae
usurpatio inconueniens approbatur et quae praesenti psalmo non possit aptari, in quo beatus <a>
dauid pronuntiatur uir de quo sermo est atque omnis uirtutis perfectione conspicuus; in fine enim
psalmi dicitur: ideo non resurgunt impii in iudicio neque peccatores usque peribit. |