Stelle Ex persona igitur populi consequen...; (Theodori Mopsuesteni Expositionis in psalmos Iuliano Aeclanensi interprete in latinum uersae quae supersunt (epitome ab alio auctore composita) (501 - 700), Psalm 15 (lin. 121)) [4053]

Basic Information
Keywords
ID 4053
Text Theodori Mopsuesteni Expositionis in psalmos Iuliano Aeclanensi interprete in latinum uersae quae supersunt (epitome ab alio auctore composita) (501 - 700) Anonymous - Other Julian of Aeclanum
Quotation Ex persona igitur populi consequenter ista dicuntur. Nam cum superius, caesis a deo hostibus, etiam idola, quibus famulabantur alienigenae, dixisset esse contrita, bene intulit dicens: non congregabo conuenticula eorum de sanguinibus, id est: nulla in operum crudelium imitationem aemulatione transibo, ut congregem turbas ad opera cruenta populosque in effusionem humani sanguinis cogam, sicut illis moris est facere. Conuenticula itaque sanguinis dicit coitiones inter se gentium, quibus ad belli praeparabantur accinctum, in quo necesse erat multum occisorum sanguinem fundi.
Translation
Quotation source Psalm 15 (lin. 121)
Associated use case(s)
Comment