Quotation |
Vicinorum, quibus circumdati erant iudaei, iniquitatem et odium uel leuis saepe detegebat occasio.
Nam quoniam propriis uiribus iudaeos oppugnare non poterant, maiorum hostium iungebantur
agminibus: quod eorum facinus carmen accusans, tabernaculum, inquit, idumaeorum, et ismahelitae,
moab et aggareni, gebal et ammon et amalech, et alienigenae cum habitantibus tyrum; etenim assur
simul uenit cum illis; facti sunt in susceptionem filiis loth.
Secundum hunc ergo morem conterminae nationes ad euertendam sion cum assyriis copias
miscuissent, conuenit eos diuini censura sermonis, et quasi causam ab eis talis poscit iniuriae. |