Quotation |
Quo modo autem numerus ipse annorum septuaginta hebdomadarum prophetiae illi, quae a iacob de
christo praedicta est, concordare uideatur, sic eusebius in chronicorum libro exsequitur, computare
incipiens easdem hebdomadas a sexagesima quinta usque in centesimam octogesimam sextam
olympiadem, id est ab instauratione templi, siue darii tempore, usque ad obitum hircani pontificis, in
quo sacerdotium de femoribus iudae defecit succedente herode rege alienigena, in cuius tempore
christus natus est in iudaea.
Sic enim idem historiographus transactis annis hircani pontificis sequitur dicens: 'herodes, antipatris
ascalonitae et matris cypridis arabicae filius, a romanis iudaeorum suscepit principatum, cuius
tempore, christi natiuitate uicina, regnum et sacerdotium iudae, quod prius per successiones minorum
tenebatur, destructum est, completa prophetia, quae ita per moysen loquitur: non deficiet princeps ex
iuda neque dux de femoribus eius, donec ueniat cui repositum est et ipse erit exspectatio gentium. |