Quotation |
frequenti igitur matutini itineris assiduitate sagacem imo fallacem uir illius incidens suspectionem
quotidiano immoderatoque eam puniebat uerbere.
cumque eam taediosissimis cecidisset uerberibus autumans quatenus sub quolibet indigena uel
alienigena contumeliosum perpetrasset adulterium illa nimirum intolerabili fatigata iniuria cum licet
pati decreuisset tamen pati nequiuisset flexis humi genibus praegrauata fletibus hiis est usa precibus: christe dei fili quaeso ne sim tibi uili: pro prece seruili moueare dei pie fili: quae prece deuota tibi
fundo suscipe uota.
hunc morbo uel peste graua qui uerbera praua dat mihi me que ferit feriens me perdere quaerit. |