Stelle Evidenter ostendit quia non erit a...; (Homiliae in librum Iudicum (185 - 254), Hom. 5, Par. 4 (p. 494, lin. 27)) [4098]

Basic Information
Keywords
ID 4098
Text Homiliae in librum Iudicum (185 - 254) Origen of Alexandria
Quotation Evidenter ostendit quia non erit apud illum populum primatus nec permanebit apud eum victoriae palma, sed in manu mulieris, cui nomen Iahel, tradetur Sisara. Describitur autem quod, cum secundum commonitionem Debborae, id est prophetiae, insequeretur Barac principem Allophylorum Sisaram, ipse quidem eum comprehendere non potuit, sed occurrit ei fugienti mulier alienigena Iahel, quae mulier prius cum eo amicitiarum foedus habuerat; ad quam ille cum declinasset latendi gratia, aquam poposcit, ut biberet, sed ab illa lacte potatus est; et cum eum in latebris collocasset ac pellibus adoperuisset, post haec palum malleo adactum per eius malas - vel maxillas - defixit; et tunc occurrens insectanti Barac mortuum iam et prostratum ostendit Sisaram.
Translation
Quotation source Hom. 5, Par. 4 (p. 494, lin. 27)
Associated use case(s)
Comment