Stelle sed licuerit episcopis uestris nes...; (Contra Cresconium (400 - 405), Lib. 4, Cap. 25, Par. 32 (p. 530, lin. 14)) [4262]

Basic Information
Keywords
ID 4262
Text Contra Cresconium (400 - 405) Augustine of Hippo
Quotation sed licuerit episcopis uestris nescio quo donatiano uel numidico priuilegio de suo ignorare collega quidquid tota africa conclamabat, cum afris ab afris obiecta crimina numquam probata, totiens absoluta orientalibus et occidentalibus terrae finibus ignota esse non sinant; ualeat apud uos baptismus ab optato datus, quem sic damnare noluisti, ut tamen non fueris ausus absoluere, et non ualeat datus baptismus in ecclesiis apostolico labore fundatis corinthiorum galatarum ephesiorum colossensium philippensium thessalonicensium ceterarumque in sanctis litteris quas et uos legitis conscriptarum, ubi caeciliani non dico falsum illud crimen, sed forte nec uerum nomen auditum est; habuerit conscientiam sancte dantis optatus in illa uita, quam tu, sicut scripta tua indicant, etiamsi propter nos damnare erubuisti, tamen propter deum absoluere timuisti, in illa etiam publica fama, ubi latentem tibi uisum est attendi posse conscientiam, et accusetur conscientia tot tantarumque gentium christianarum, quia remotissimas lites ignorauit afrorum: numquid etiam crimina istorum, feliciani scilicet et praetextati, quos trecenti et decem plenario concilio damnauerunt, similiter ignorare potuerunt?
Translation
Quotation source Lib. 4, Cap. 25, Par. 32 (p. 530, lin. 14)
Associated use case(s)
Comment None