Quotation |
quidquid de traditoribus uelut nostris dicendum putasti, quamquam uestri potius hoc fecisse doceantur, quod et in illo trium uoluminum opere satis superque monstraui, uide tamen et responde, si potes, utrum hoc crimen, quorumlibet fuerit, polluere potuerit in unitate tot gentium christianos uel longe remotissimos uel longe posteros, si crimen sacrilegi surculi maximiani maculare non potuit uel socios afros, quibus dantes dilationem trecenti et decem episcopi uestri dixerunt: quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, uel uos ipsos, qui non solum istos quos innocentes dixistis, uerum etiam in illo sacrilegio iam damnatos tanta concordia suscepistis. |