Stelle istam caritatis legem ex ore chris...; (Epistula CVIII (Augustinus Hipponensis) (409 - 410), Vol. 34.2, Epist. 108, Par. 3 (p. 622, lin. 16)) [4275]

Basic Information
Keywords
ID 4275
Text Epistula CVIII (Augustinus Hipponensis) (409 - 410) Augustine of Hippo
Quotation istam caritatis legem ex ore christi domini promulgatam - ipsius enim sunt istae similitudines et de zizaniis usque ad tempus messis in unitate agri per mundum et de malis piscibus usque ad tempus litoris intra eadem retia tolerandis - hanc ergo caritatis legem si maiores uestri mente retinerent, si cum dei timore cogitarent non propter caecilianum et nescio quos afros siue, ut putatis, re uera criminosos siue, quod magis credendum est, calumniis appetitos se ab ecclesia, quam descripsit ipse cyprianus per omnes gentes radios suos porrigere et ramos suos per omnem terram copia ubertatis extendere, non, inquam, se a tot gentibus christianis, quae omnino nescierunt, qui uel quid uel quibus obiciebant, nefaria separatione discinderent, quod non fit nisi aut simultate priuata potius quam utilitate communi aut illo uitio, quod consequenter cyprianus ipse conumerat uitandumque commemorat.
Translation
Quotation source Vol. 34.2, Epist. 108, Par. 3 (p. 622, lin. 16)
Associated use case(s)
Comment None