Quotation |
Dignamque ex hoc Dei deprecamur potentiam, ut ipse protector noster et cum eius angelis dignetur praecellentissimam christianitatem vestram tueri et gubernare, [ ut] in celestibus regnis cum sanctis et electis, qui ab initio mundi placuerunt Deo, multipliciter consequaris mercedem; destinantes quidem, nos esse certiores, vestra scire iubeat a Deo protectam excellentiam, quid erga vos aut christianam gentem vestram agere videmini et quomodo Deus noster vestros ac nostros humiliavit inimicos, et, ut fati sumus, certos nos, sicut desideramus, de vestra prosperitate et laetitia reddere iubeatis. |