Quotation |
XVIIII. PRO ROBORE REGUM NOSTRORUM. Post instituta quaedam ęcclesiastici ordinis vel decręta, quae ad quorundam pertinent disciplinam, postremo nobis, cunctis episcopis et sacerdotibus, presbiteris et omni clero consonoque populo una sententia est, pro robore regum et stabilitate christianae fidei gentisque, pontificale ultimum sub deo iudice ferre decretum. Multarum quippe gentium, ut fama est, tanta extat perfidia animorum, ut fidem sacramento promissam suis regibus et dominis servare contemnant et ore nefario simulent iuramenti professionem, dum retineant mente perfidię inpietatem. Iurant enim regibus suis et fidem quam pollicentur praevaricant nec metuunt sanctum volumen illud terribilis iudicii dei, per quod inducitur maledictio, multaque pęnarum est comminatio super eos qui iurant in nomine dei mendaciter. Et ideo si placet omnibus qui adestis haec tertio reiterata sententia, vestrae vocis eam consensu firmate. Ab universo clero et populo dictum est Qui contra hanc vestram definitionem presumpserit, anathema maranatha, hoc est perditio, in adventu domini sit, et cum Iuda Scarioth partem habeat et socii eorum; amen. |