Stelle Et quia excellentiam uestram in ea...; (Epistulae Austrasicae: Epistulae auctoribus diuersis (581 - 600), Epist. 41 (lin. 39)) [4295]

Basic Information
Keywords
ID 4295
Text Epistulae Austrasicae: Epistulae auctoribus diuersis (581 - 600) Anonymous - Other
Quotation Et quia excellentiam uestram in eandem promissionem et deuotionem, quam semel piissimis patribus uestris dominis promissistis, permanere non ambigimus, maxime dum displicuisse uobis constat, iussiones uestras non inplentibus ducibus fuissent reuersos eosque in uestra iracundia constitutos, praecipiat excellentia uestra omni cum celeritate implere ea, quae patribus uestris, piissimis nostris dominis, promisistis, ut de effectu promissionis digna gratia augeatur, eoque tempore dirigantur, ut fruges cunctas inimicorum foris inueniant. Nobisque designare iubete, quibus itineribus uel quo tempore spectentur a nobis, sperantes prae omnibus, ut, dum feliciter francorum exercitus discenderit, romani, pro quibus auxilia uestra poscimus, in depraedatione et captiuitate non perducantur, sed et eos, quos transacto tempore abstulerunt, relaxari et prouinciae restitui iubeatis, ut preterita emendantes, quid in futuro custodire debeant, demonstretis; sed nec fabricas incendi praecipite, ut agnoscatur, quia pro defensione italiae auxilium christianae gentis habuimus.
Translation
Quotation source Epist. 41 (lin. 39)
Associated use case(s)
Comment None