Quotation |
at ille ingentibus imperatorum rebus gestis perterritus, tametsi quae scribebantur contraria sibi et aliena mentis suae proposito viderentur, tamen quoniam resistere non audebat et rursum alienae auctoritati cedens invitus videri in hoc venisse erubescebat, metu simul ac pudore usus, miserrimis consiliariis, statuit velut ex suo arbitrio atque auctoritate legem pro Christianis similis sententiae promulgare, 9 1. in qua adseveraret maioribus quidem suis prioribus Augustis visum fuisse Christianorum gentem tamquam deorum cultui adversam penitus esse delendam, se quoque aliquamdiu ratum simili debere uti sententia. sed quoniam eo magis gens ista propagetur et crescat, quo maxime putatur inhiberi, velle se potius, ut si quidem blandis quis ad deorum cultum persuasionibus adquiescat, recipiatur, nullus vero cogatur invitus, sed habeat in arbitrio suo quo quisque velit ritu colere deum, neque pro hoc commotionem ullam vel turbationem provincialibus inferendam. |