Stelle Iisdem diebus, hoc est anno M-o.C-...; (Historia Rerum Anglicarum (1196 - 1198), Lib. 5, Cap. 13 (p. 445, lin. 19)) [4307]

Basic Information
Keywords
ID 4307
Text Historia Rerum Anglicarum (1196 - 1198) William of Newburgh
Quotation Iisdem diebus, hoc est anno M-o.C-o. nonagesimo quinto a partu Virginis, Christianis adhuc regibus Francorum et Anglorum execrabilis in alterutrum odii morbo laborantibus, atque aegre sustinentibus expletionem induciarum, quibus eorum vel ad modicum malitia nocendi avida frenabatur, Sarracenorum ex Affrica tremendus exercitus, duce, ut dicitur, quodam suae superstitionis pseudophilosopho grandia pollicente, Hispanias intravit, junctusque Sarracenis indigenis, Christianis se finibus perniciosus immersit. Aemulantes quippe Affri Orientalium Sarracenorum ferventem adhuc fortunam, qui sub principe Saladino regnum Ierosolymitanum invaserant, et Christiani nominis titulum ex Arabia funditus, ex Syria vero usque ad contemptibiles reliquias exturbarant, eosque fortitudine et gloria aequare cupientes, vicinas gentes Christianas moliti sunt vel expellere vel delere, totasque spurcissimae sectae suae Hispanias applicare. Augebat autem eorum fiduciam, quod tempus eos juvare videretur, dissidentibus scilicet inter se fere totius Europae principibus Christianis, atque ita circa nefarios cupiditatum suarum motus explendos intentis, ut tepide aliquis eorum pro fidei Christianae vel propagatione vel defensione in Hispaniam accingendus militiam crederetur.
Translation
Quotation source Lib. 5, Cap. 13 (p. 445, lin. 19)
Associated use case(s)
Comment None