Stelle Cepit etiam castrum sancti Iusti s...; (Chronicon mundi (1238 - 1250), Lib. 4, Par. 51 (p. 286, lin. 43)) [4321]

Basic Information
Keywords
ID 4321
Text Chronicon mundi (1238 - 1250) Lucas de Tuy
Quotation Cepit etiam castrum sancti Iusti super flumen Malua situm et Taroca cum aliis pluribus circumquaque positis, ne in eis contra Christianos barbari ulterius presidia ponerent, ad solum usque destruxit. Quibus triumphatis, ut Conimbria illarum parcium maxima ciuitas, que istis prefuerat, Christo subiceretur, limina beati Iacobi apostoli peciit atque in ipsa ecclesia, que dicti apostoli corpus continet, triduum fecit et, ut gentem Christianam dignaretur adiuuare et Conimbriam ciuitatem Christiano cultui subiugare apostolus Iacobus, deuotis precibus precabatur; dotataque ipsa ecclesia multis muneribus rex Fernandus diuino fretus auxilio Conimbriam accelerat positisque super eam castris consedit. Exaudiuit Dominus preces regis Fredinandi, et cum ipse pugnaret apud Conimbriam martiali gladio, Iacobus apostolus Christi intercedendo Dominum pro eo pugnabat in celo.
Translation
Quotation source Lib. 4, Par. 51 (p. 286, lin. 43)
Associated use case(s)
Comment None