Stelle Paschasio praefecto annonae senato...; (Variarum libri XII (501 - 538), Lib. 12, Epist. 9 (lin. 1)) [4330]

Basic Information
Keywords
ID 4330
Text Variarum libri XII (501 - 538) Cassiodorus
Quotation Paschasio praefecto annonae senator ppo. Pietate plenum est peregrinam gentem publicis beneficiis obligare et non tantum consanguineos ad substantiae lucra permittere quantum ipsos quoque aduenas inuitare: hereditas quae est sine proximis, absque parentela successio solaque fides generis est patrios sonare sermones. Afer enim sic expetit beneficia, ut sibi olim doceat fuisse concessa: donum sine accipientis nomine, praeter personam largitas, quia primum collatum est genti, ut postea petentium uocabulum potuisset affigi. Hinc est quod iure quodam postulant hereditates alienas et illis tantum uidetur competere, quod romanus non potest in causis similibus optinere. Beneficium tale non habuerunt in patria sua, sed hic omnes sub hac condicione parentes sunt: uniuersa natio, quantum ad successionis beneficium, una familia est. Quocirca experientia tua preces illius diligenti examinatione discutiat et si re uera ille, quem suggerit de hac luce transisse, filios non reliquit nec ab alio constat rationabiliter possideri, introductionem memoratae rei officium uestrum celebrabit ex more, quatinus antiqua pietas regnantum praesentium reparetur beneficio dominorum et possit pro illis supplicare, sub quibus se magis intellegit uotiua meruisse. Resumat facultatem, quam se suspirauerat amisisse. Peregrinum se ultra dicere non potuit, qui optata rura conquirit. Habeat possessorum similem dignitatem et iam tributa reparatus inferat, qui opem ab alienis manibus expetebat. Gaudeat se ad hoc perductum, ut daret quod utique nisi habenti non probatur emergere, ceteris dominis in hac tantum sorte deterior, quoniam alienare nequit quod possidere praeualuit. Sed et hoc quoque magna credimus aequitate repertum, ut qui loco succedit pignoris, substantiam suam affectu patris iure seruet extraneis. Miseratione pastus nunc pascat et alios: felix illi contigit et praedicanda captiuitas romana ciuitate perfrui et afrorum priuilegiis potuisse misceri.
Translation
Quotation source Lib. 12, Epist. 9 (lin. 1)
Associated use case(s)
Comment