Quotation |
Et illud, piissimi domini, non transitorie considerandum est, quod dominus admonet dicens: sancti estote, quia ego sanctus sum. Licet hoc nomen universo populo christiano conveniat, secundum quod ait beatus petrus, vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, tamen specialiter omnibus sacerdotibus hoc nomen videtur peculiariter aptari. Nam in omnibus epistolis quae a quibuscumque hominibus ad domini sacerdotes diriguntur, specialiter quia sancti sunt indicatur; et quia nobis hoc nomen aptatur, quid proprietas nominis istius indicare videatur debemus inquirere. |