Quotation |
peperit igitur sion, hoc est: reliquiae ex israel et apostolorum credentium fides, masculum dominum saluatorem, qui in toto simul orbe generatus est, quod nullus audiuit, quod nulla narrat historia, aut alicuius doctrina, ut omnes in breui tempore crederent nationes. et de uniuersis gentibus, una gens fieret christianorum, de qua et paulus loquitur: si qua in christo noua creatura uetera transierunt, ecce facta sunt noua, iuxta illud quod alibi scriptum est: et adorabunt in conspectu eius omnes familiae gentium. quia domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. |