Stelle Ideo concessa est diabolo erroris ...; (Opus imperfectum in Matthaeum (401 - 500), Hom. 48, ad Matth. 24, Vers. 9, Col. 905 (lin. 20)) [4350]

Basic Information
Keywords
ID 4350
Text Opus imperfectum in Matthaeum (401 - 500) Anonymous - Theology
Quotation Ideo concessa est diabolo erroris seminandi licentia, et sic dispersae sunt per plurimas haereses, unusquisque secundum propositum suum, remansit autem una fides tantummodo apud Deum. Ideo ergo dicunt evangelistae, haereses gentes esse: quoniam sicut tunc, cum omnes homines essent una gens et lingua, divisi sunt per plurimas gentes: ita et modo cum esset totus populus Christianus una Ecclesia, et una fides, divisi sunt per multas haereses. Et sicut tunc omnes gentes factae sunt sub principatu principum malignorum, una autem gens sub principatu Michaelis: sic et modo omnes haereses factae sunt sub daemonum principatu, una autem sub principatu Christi remansit, de qua dicit propter Ecclesiam: Una est columba mea, perfecta mea (Cant. 6. 8).
Translation
Quotation source Hom. 48, ad Matth. 24, Vers. 9, Col. 905 (lin. 20)
Associated use case(s)
Comment