Quotation |
Quia ergo dederat ei Dominus multitudinem prudentiae, 'sicut harena est maris', ut iudicaret populum suum 'in sapientia', ideo plures simul poterat exercere virtutes. Sane praeter hoc quod ex lege Dei edocemur, si etiam ex his eruditionibus, quae extrinsecus videntur esse in saeculo, aliquas contingimus - verbi causa, ut est eruditio litterarum vel artis grammaticae, ut est geometrica doctrina vel ratio numerorum vel etiam dialectica disciplina - et haec omnia extrinsecus quaesita ad nostra instituta perducimus atque in assertionem nostrae legis adsciscimus, tunc videbimur vel alienigenas in matrimonium sumpsisse vel etiam 'concubinas'. Et si de huiuscemodi coniugiis disputando, disserendo, contradicentes redarguendo convertere aliquos poterimus ad fidem et si suis eos rationibus et artibus superantes veram philosophiam Christi et veram pietatem Dei suscipere suaserimus, tunc ex dialectica vel rhetorica videbimur quasi ex alienigena quadam vel concubina filios genuisse. |