Stelle Perscrutemur ergo Leuitici legem: ...; (Commentaria in epistulam Pauli ad Romanos (1133 - 1136), Lib. 1, Cap. 2 (lin. 405)) [4394]

Basic Information
Keywords
ID 4394
Text Commentaria in epistulam Pauli ad Romanos (1133 - 1136) Peter Abelard
Quotation Perscrutemur ergo Leuitici legem: Loquere, inquit, filiis Israel et dices ad eos: Mulier si pepererit masculum, octaua die circumcidet etc. Intuere et hic quemadmodum de lege circumcisionis tantum ad filios Israel Moyses loqui iubetur, et alienigenarum nulla fit mentio. cum in quibusdam mandatis non solum filiis Israel sed et proselytis, id est aduenis, loquatur, necessario utique obseruanda distinctio est, quia sicut ibi dicitur: Loquere ad Aaron, et alibi ad filios Aaron et alibi ad Leuitas, certum est non subiacere reliquos his legibus; [ita] etiam quae filiis iubentur nec alienigenae memoria ulla fit, non est putandum commune esse mandatum ubi appellationis habetur exceptio'.
Translation
Quotation source Lib. 1, Cap. 2 (lin. 405)
Associated use case(s)
Comment