Quotation |
Quod omnia habenti desit qui ei uerum dicat, "probatur per regem Sersem qui cum tot et tanta fecisset, cum per mare siccis pedibus iuisset, per terram nauigio curreret, congregauit exercitum infinitum contra Lacedemones et Athenienses, habens tria milia equitum et infinitorum peditum multitudinem; et cum quereret utrum sufficeret ad confutandos hostes, ab omnibus una uoce responsum est aerem non sufficere ad tot tela capienda, et audito nomine regis omnes uerti in fugam. Solus Demaratus et alienigena, aliis omnibus mentientibus, dixit ei uerum: 'prius uictus eris quam sentias; moles enim ista dissona est et bello non apta, sed de facili in casum ruitura'. Et ita contigit." |