Quotation |
Athenienses etiam, cum ingenia haberent nequissima et ter nequissima, iura habebant equissima, etiam contra ingratos, sicut et contra parricidas et alios enormiter peccantes, quibus criminosos huiusmodi puniebant. Hoc idem uicium suggillat Dominus in Euuangelio Luce, in parabola de decem uiris leprosis mundatis in uia a Domino, quorum unus solus rediit, ut actori salutis gratias ageret, et ille erat alienigena, scilicet Samaritanus; nonne, inquit Dominus, decem mundati sunt? et nouem ubi sunt? Non est inuentus qui rediret et daret gloriam Deo, ei gratias agendo super collata sanitate, nisi hic alienigena. |