Quotation |
Locus enim, qui subter bethchar situs ostenditur, eidem loco, cui subest, et inferior esse cognoscitur et uicinus: quia sancti uiri, qui deo per uitae altitudinem uicini sunt, eo et humiliori cogitatione subiecti. Dum ergo nouitiorum fidelium triumphus sub israhelitarum gestis ostenditur, usque ad locum sub domo agni caesi alienigenae dicuntur: quia profecto per indesinentem conatum certaminis contendere debemus ad arcem perfectionis, ubi iam tanto simus hostibus nostris terribiles quanto redemptori nostro uiciniores. |