Quotation |
Legitur autem in libro Regum quod David fugiens Saulem venit ad Achis regem Geth, quae est civitas Allophylorum, ubi legitur fuisse peregrinus, sed non retentus [I Reg. XXI]. Per David ergo hic intelligitur Christus, ex ejus semine natus, quem olim in se, et nunc in membris tenent Allophyli, id est alienigenae, scilicet persecutores nominis Christiani; in Geth, id est in torculari, scilicet in pressuris tribulationum, quae dicantur torcular, quia utiles sunt, per ea enim merita sanctorum augentur, et vinum justitiae emanat. |