Quotation |
Ecce facturus sum illos uenire ante pedes tuos adorare, et scies quia dilexi te, quoniam seruasti uerbum tolerantiae meae. Hoc non uni ecclesiae tantum Philadelphiae tunc promisit, reliquum enim tempus et praecipue illud circa finem mundi praenuntiat, quando Iudaei in Christum credentes eius ecclesiae subiugantur, quae ueraciter dicit: Mihi alienigenae subditi sunt. Nam et de Iudaeis apostolus dicit: Quia caecitas ex parte Israhel contigit, donec plenitudo gentium subintraret, et sic omnis Israhel saluus fieret. |