Stelle Licet ista iure capiti nostro conp...; (Commentarius in Apocalypsin (501 - 560), Lib. 2, Cap. 5 (lin. 658)) [4481]

Basic Information
Keywords
ID 4481
Text Commentarius in Apocalypsin (501 - 560) Primasius of Hadrumetum
Quotation Licet ista iure capiti nostro conpetant Christo, potest tamen et de eius ecclesia non inconuenienter intellegi, ita dumtaxat ut quaedam soli conpetant capiti, quaedam etiam corpori. Dignus est agnus qui occisus est accipere diuitias, et cetera: Ipse est enim thesaurus bonorum omnium et sapientia Dei, ipsam namque cunctis facit gentibus dominari dicens: Mihi alienigenae subditi sunt, et omnia subiecisti sub pedibus eius, et tibi dabo claues regni caelorum; et transit in caput dicens et omnem creaturam quae est in caelis et in terra et sub terra et in mari, et quaecumque sunt in eis.
Translation
Quotation source Lib. 2, Cap. 5 (lin. 658)
Associated use case(s)
Comment