Quotation |
Inveniuntur tamen quaedam ex communibus etiam neutro generi adiuncta, sed figurate per ἀλλοιότητα, ut 'advena', 'mancipium'. Valerius autem Maximus in II memorabilium ponit alienigena studia, quod prima declinatio non habet: nullum enim neutrum nec primae nec quintae declinationis potest inveniri, nec idem esse singularis nominativus neutri generis in a desinens et nominativus pluralis. sed antiquissimi 'hic alienigenus' et 'haec alienigena' et 'hoc alienigenum' dicebant, ex quo potest hoc esse plurale. |