Quotation |
3. Domine quid est homo quod innotuisti ei aut filius hominis quoniam reputas eum; Hominem et filium hominis alienigenas significat, de quibus sermonem quasi accussator faciebat, quod enim dicit: quia innotuisti ei, hoc est quia olim per Iessum Naue ostendit illis Deus suam uirtutem, quando sol et luna steterunt, sed et nuper primam propter arca acciperunt plagam, quando Dagon idolum ipsorum cecidit et terra eorum eduxit mures et ipsi in posterioribus uulnerati sunt et nihilominus non crediderunt Deo sua idola minime derelinquentes. |