Stelle Alii uero non ultroneum sed casual...; (Gesta Tancredi In Expeditione Hierosolymitana (1112 - 1120), Par. 85 (p. 25, lin. 672)) [4518]

Basic Information
Keywords
ID 4518
Text Gesta Tancredi In Expeditione Hierosolymitana (1112 - 1120) Radulf of Caen
Quotation Alii uero non ultroneum sed casuale, nec tam prelusum quam inuisum fuisse ipsis, qui diuerterant, diuortium asserebant, sane miserantes fortunam et lenientes inuidiam. Quae quidem sentencia his suffulta firmior stabat presidiis, quod prememorati duces comitis plebeculae non amouerant sarcinam, quod alienigenae miliciae comitatu gaudebant, quod suam denique, quae maxima aberat, non premunierant. 86. Igitur, ubi Normannorum uexilla minas belli Turcis denunciant, nam Tancredus, impiger morem suum precurrendi obtinens, primus et conspicere et conspici maturauerat, dispositum est utrobique, ut a fluuio, qui medius discurrebat, uelociores tardos arcere debuissent. Ceperat autem crepusculo uesper cedere, cum Latinae Barbaraeque acies mutuum compererunt occursum.
Translation
Quotation source Par. 85 (p. 25, lin. 672)
Associated use case(s)
Comment