Keywords |
|
ID |
4526 |
Text |
De benedictionibus patriarcharum (345 - 410) Rufinus of Aquileia |
Quotation |
non deficiet princeps ex Iuda neque dux de femoribus eius, usquequo ueniant ea quae reposita sunt ei (uel, ut in aliis exemplaribus habetur: ueniat is cui repositum est), et ipse erit expectatio gentium. Hic locus manifeste refertur ad Iudam: constat enim usque ad natiuitatem Christi non defecisse principes ex genere Iudae nec duces de femoribus eius, usque ad Herodem regem, qui secundum fidem historiae quam Iosephus scribit, alienigena fuisse et per ambitionem in regnum Iudaeorum dicitur irrepsisse. |
Translation |
|
Quotation source |
Lib. 1, Rescript. Cap. 7 (lin. 4) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|