Stelle Nec illud uacat a mysterio quod di...; (Commentaria in evangelium sancti Iohannis (1115 - 1116), Lib. 4 (p. 197, lin. 846)) [4544]

Basic Information
Keywords
ID 4544
Text Commentaria in evangelium sancti Iohannis (1115 - 1116) Rupert of Deutz
Quotation Nec illud uacat a mysterio quod discipuli eius aberant de quibus et dicitur quia abierant in ciuitatem ut cibos emerent et solus saluator cum sola peccatrice et alienigena locutus est. Quando enim gentes primum allocuta est gratia Christi quando angelum suum ad Cornelium misit apostoli Christi aberant neque cum hominibus eiusmodi quidquam de uerbo salutis locuti fuerant sed extraneos illos arbitrati solos filios regni scilicet Iudaeos sibi incorporare uolentes quasi circuibant ciuitatem iuxta psalmistam dispersi ad manducandum et quia non erant saturati murmurabant.
Translation
Quotation source Lib. 4 (p. 197, lin. 846)
Associated use case(s)
Comment