Stelle Memor inquam fuit huius magnae mer...; (Commentaria in evangelium sancti Iohannis (1115 - 1116), Lib. 12 (p. 706, lin. 1717)) [4562]

Basic Information
Keywords
ID 4562
Text Commentaria in evangelium sancti Iohannis (1115 - 1116) Rupert of Deutz
Quotation Memor inquam fuit huius magnae meretricis quando dixit: non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per uerbum eorum in me et cetera. In illa memoria eius nos alienigenae nos tyrus et populus aethiopum nos inquam alienigenae et alieni a testamento patrum et tyrus id est angustiati uidelicet in carcere et tenebris peccatorum uere populus Aethiopum prae nimia nigredine uitiorum uel caecitatis et ignorantiae illic fuimus in illa memoria dicentis ut et ipsi in nobis unum sint ut credat mundus mundus inquam et non sola Iudaeorum gens credat quia tu me misisti quod quicumque crediderit et baptizatus fuerit saluus erit ait ipse alibi.
Translation
Quotation source Lib. 12 (p. 706, lin. 1717)
Associated use case(s)
Comment