Keywords |
|
ID |
4569 |
Text |
De sancta trinitate et operibus eius (1113 - 1116) Rupert of Deutz |
Quotation |
Quorum talis permixtio quam perniciosa bonis moribus fuerit ex iunioribus facile potest colligi uerbi gratia ex Salomone qui cum esset filius Dauid uel filius Abraham ac per hoc de filiis dei ex eo quod accepit uxores sibi de filiabus hominum amauit enim mulieres alienigenas multas filiam quoque pharaonis et moabitidas et ammanitidas idumeas et sidonias et cettheas de gentibus super quibus dixit dominus filiis israhel: non ingrediemini ad eas neque de illis ingredientur ad uos ex eo inquam deprauatus est quia auerterunt mulieres eius cor ut adoraret deos earum et aedificaret fana idolorum. |
Translation |
|
Quotation source |
CM 21, Lib. 4, In Genesim IV (p. 296, lin. 616) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|