Stelle Ecce enim Iudaeis carnalibus in ca...; (De sancta trinitate et operibus eius (1113 - 1116), CM21, Lib. 8, In Genesim VIII (p. 516, lin. 1172)) [4577]

Basic Information
Keywords
ID 4577
Text De sancta trinitate et operibus eius (1113 - 1116) Rupert of Deutz
Quotation Ecce enim Iudaeis carnalibus in carne gloriantibus magnae erat confidentiae quod patres eorum uocati sunt sancti et ipsi sanctas habuere coniuges alienigenas id est Chananeorum inter quos habitabant filias abominati sed ecce os illorum obstruit alienigena Thamar et adulterinus Iudae concubitus unde duces suos principes suos reges suos prophetas suos et se ipsos emanasse si dissimulare uelint palam coarguantur. Omnis gloria gentis cuncta nobilitas populi huius ex hoc adulterio profluxit ut sicut iam dictum est omne os obstruatur et de meritis suis nemo glorietur sitque solus iustus et iustificans eum qui ex fide est Deus.
Translation
Quotation source CM21, Lib. 8, In Genesim VIII (p. 516, lin. 1172)
Associated use case(s)
Comment