Stelle Idem enim est acsi dicant in modum...; (De victoria verbi Dei (1101 - 1124), Lib. 10, Cap. 14 (p. 326, lin. 27)) [4604]

Basic Information
Keywords
ID 4604
Text De victoria verbi Dei (1101 - 1124) Rupert of Deutz
Quotation Idem enim est acsi dicant in modum scenophegie id est festiuitatis tabernaculorum que ex causa antiqua mense septimo celebratur celebrate mense nono istam quoque festiuitatem purificationis templique inde purificatio dicitur quia contaminatum fuerat templum ab alienigenis. Machabeus autem et qui cum illo erant domino se protegente templum quidem et ciuitatem recepit aras autem quas alienigene per plateas exstruxerant itemque delubra demolitus est et purgato templo aliud altare fecerunt et obtulerunt sacrificia et incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt.
Translation
Quotation source Lib. 10, Cap. 14 (p. 326, lin. 27)
Associated use case(s)
Comment